Sunday, April 03, 2005

DE PROFUNDIS...


De profúndis clamávi ad te, mine:

Dómine, exáudi vocem meam.

Fiant áures tuæ intendéntes,
in vocem deprecatiónis meæ.
Si iniquitátes observáveris, Dómine:
Dómine, quis sustinébit?
Quia apud te propitiátio est,
et timébimus te.
Sustínui te, Dómine;
Sustínuit ánima mea in verbo eius,
sperávit ánima mea in Dómino.

Magis quam custódes auróram,
speret Israël, in Dómino.
Quia apud Dóminum misericórdia,
et copiósa apud eum redémptio.
Et ipse rédimet Israël,
ex omnibus iniquitátibus ejus.

Réquiem aetérnam dona ei, Dómine:
et lux perpetua luceat ei.
Requiéscat in pace.
Amen.

0 Comments:

Post a Comment

<< Home